DULCIARIUS

DULCIARIUS
DULCIARIUS
apud Treb. Pollion. in Divo Claud. ubi recensentur ea, quae Valerianus Imp. Claudio, rum Tribuno Martiae quintae legionis, tribui iussit: Piscatorem unum, Dulciarium unum. Ligni quottidiani pondo mille etc. et Lamprid. in Heliogabalo, Dulciarios et Lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de drversis eduliis exhibuissent, vel Structores, vel Pomarii, illi modo de dulciis, modo de lactariis exhiberent: dicebatur, qui Didcia, h. e. placentas vel liba, Graece τραγήματα, ἡδύσματα, γλυκάσματα, πλακοιντας, conficiebant. Glossae, Πλακουντάριου, dulciarii, placentarii. Iuv. mustacea dulcia interpretatur; ubi Interpres monet, consuevisse antea per nuptiae dulcia recedentibus erogari, pro apophoretis. Graeci etiam γλυκαντῆρας dixêre, unde vor verus latinorum Lucunter pro Dulcio etc. Vide Salmas. ad. l. cit. Fingebantur autem ex farina ista opera, et mille modis figurabantur, urplacentae, scriblitae, crustula, lucunculi, hami, lacertuli, spicae, globuli, enhyta, circuli, liba, aliaqueve plurima, Apuleio Metam. l. 10. aliisqueve memorata. Sic Clemens Alex. Protrept. σησαμᾶι, καὶ πυραμίδες καὶ τολύπαι καὶ κόπανα πολυόμφαλα, Ubi τολύπαι idem Io. a Wower Not. ad Minuc. quod melliti globuli Petron. Mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque, quasi papavere et sesamo sparsa. Nam melle cum papavere mixto in condiendis dulciariis usos Vetr. auctor est Acro in Horat. de Arte Poet. Hinc Mart. l. 14. Epigr. 222. cuius epigtaphe Pistor dulciarius.
Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Exstruit binc uni parca laborat apis.
Vide quoque infra in voce Fictor, it. Panchrestum, Pistor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • dulcero — ► adjetivo 1 coloquial Que gusta de comer dulce. ► sustantivo 2 OFICIOS Y PROFESIONES Persona que por oficio elabora o vende dulces. SINÓNIMO confitero * * * dulcero, a 1 n. Confitero. 2 (inf.) adj. Aficionado al dulce. * …   Enciclopedia Universal

  • COQUI ac Offarii — magni apud Romanos, sequiori aevô, habiti sunt. Plin. l. 9. c. 17. extr. At nunc Coci triumphorum pretiis parantur, et Cocorum prsces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Et Val. Max. l. 9. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DULCIA — vide infra Dulciarius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FICTOR — qui ex argilla similitudines fingit, Gaece Πλάςης, uti supra diximus in voce Fictile. Hinc Fictores, dicti a fingendis libis, Varroni de Ling. Lat. quorum ordo memoratur vert. Inscr. Ex farina namqueve fingebantur opera dulciaria, quorum figurae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANCHRESTUM — Graece Πάγχρηςον, genus libi; quod qui conficerent, Panchrestarii dicti sunt: Suidae γλύκασμα, item ἐγχρίς; Homero, Βατρανομ. v. 39. χρηςτὸν μελίτωμα; Latinis, Dulcium, Hieronymo Dulciamen. Hocenim Dulcium et haec dulcia, dixêre placentas vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PSEUDOSEBASTIANUS III — PSEUDOSEBASTIANUS III. eum excepit, Gabriel de Espinosa, Madrigalae pistor Dulciarius, instinctu Fr. Michaelis a Sanctis, qui olim Sebastiano a contionibus fuerat, se ductus: sed ambo morte multati sunt A. C. 1595 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • dolciario — dol·cià·rio agg., s.m. CO 1. agg., relativo ai dolci, ai dolciumi, alla loro lavorazione e produzione: industria dolciaria, azienda dolciaria 2. agg., s.m., che, chi è addetto alla lavorazione dei dolci {{line}} {{/line}} DATA: 1942. ETIMO: cfr.… …   Dizionario italiano

  • pasticier — Pasticier, Dulciarius pistor, Fartor, Pistor fartilium. Ouvroir de Pasticier, Pistrina placentarij, Pistrina dulciaria, Popina pistoria. B …   Thresor de la langue françoyse

  • dulcero — dulcero, ra (Del lat. dulciarĭus). 1. adj. coloq. Aficionado al dulce. 2. m. y f. confitero. 3. f. Recipiente, ordinariamente de cristal, en que se guarda y sirve el dulce de almíbar …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”